153
substantię tenuis in corpus penetrat. Cum .n.
uenus, hoc est, corpus per magnesiam recte gu¬
bernetur, suamque substantiam tenuem in lucem
proferat, tunc tingendi uim fumit, ac tingit.
Venerem enim, inquit, tingi, non tingere. Ve¬
nus autem sunt quatuor corpora. tincturae
autem catalogi specieum solidae, & humidae, &
herbae, solidae quidem a nebula usque ad chry¬
socollam, humidae uero, aqua diuina. diuina
enim à citrinis retinentur: & caetera. Veritas
autem haec est. NATVRA naturam oblectat,
& natura naturam complecitur. rurius Ve¬
neris quadricorporea natura per magnesiam
ostenditur, & uersicolorum specierum herbae
in compositionis attritione in lucem prodeunt.
Cum rationabiliter attritiones corporum fiunt,
tunc & illa effloreicentia uirent, cum herbae
prorsùs non sint, nisi colore tantum. nec enim
huiudmodi res possunt in igne permamere.
SOLIDA ENIM, ET HVMIDA, ET HER¬
BAS solida quidem vocat corpora, albedinem,
& citrinationem, & caetera penetrantia, ac in
corporibus permanentia, nec omninò ceden¬
tia, sed ipsa firmè retinentia, & superantia. Hu¬
mida uerò dixit, ut ita illa per humida recrea¬
ret, hoc est; per aquam diuinam, quae nam haec
est aqua diuina? & cur ipsam diuinam appel¬
lauit? magnum nomen, hoc est, reliquisque om¬
nibus praestantius. nihil enim sine hac ad opus