317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 29
ascendent obscuri duo liquores, vnus albus, alter verò iuxta metal¬
li naturam & conditionem. Et quum prorsus ascenderint, separa¬
buntur in recipiente per se, vt essentia quinta sit in fundo mansu¬
ra, color albus verò corporis natabit superiùs. Ista duo separanda
sunt per tritorium, & essentia quinta peculiari phiala seruanda so¬
la. Cui demum affundatur vinum ardens rectificatum, & maneat
cum ea donec penitus acuatur. Postea coletur vel separetur ab es¬
sentia quinta, & recens vinum ardens iterum affundatur. Hoc to¬
ties feceris donec acuitatem nullam percipias ampliùs. Postremò
aquam bis destillatam affundas, qua rursum abluatur & in suam dul¬
cedinem adducatur, tum serua. Hac via comparatur essentia quin¬
ta metallorum. Corpus vel puluerem album si reduxeris igne per
liquationem, habebis inde massam metallicam, quae iudicari ne¬
quit sub qua specie contineatur.
DE ESSENTIA QVINTA
marcasitarum.
PRocessus noster ac modus eliciendi quintam essentiam à mar¬
casitis, per omnia similis est ei qui de metallis. Essentijs quintis
arcana longè praestantiora sunt, quandoquidem in se continent
quintas essentias etiam, vnà cum suis peculiaribus arcanis virtuti¬
bus. Marcasitarum essentiae quintae processus hic esto.
Marcasitae cuiusuis minutissimè tritae libra vna, corrodentis
aquae libris duabus inijciatur, simul in digestione maneant duobus
vel tribus mensibus, & in liquorem conuertentur. Hunc destillato
per ignem, vt ascendent vapor & oleum, quę putrefiant vnà in vno
ventre per mensem. Postea destilla vt metalla, & pariter vt in illis
duo colores ascendent, albus vnus alter essentiae quintae. Album
relinquito, nisi foret ex alba marcasita, vel stannea, tum à spissitu¬
dine cognoscas vnum ab altero. Inferiorem serua, quem ad suam
H dulcedi¬