457
TRISMEGISTI. 101
erat (vt aequum est) diuidenda, vt in Genesi do¬
cetur, scilicet in coelum & terram. Maximè quòd
primus numerus duo, materiae primae conue¬
niat. Hocipsum docet Hermes inquiens: Quod
est inferiùs, est sicut id quod est superiùs. His itaque
verbis constat Hermetem Trismegistum ab
Hebraeis Genesin edoctum fuisse, licet Aegy¬
ptius fuerit, vt August. testatur lib. de ciuitate
Dei, Suidas, etc. Proinde conditor naturę mas¬
sam vnam suo nomine creatam in duo diuisit,
in coelum superiùs, & in terram inferiorem par¬
tem, vt quod coelum quidem in seipso non po¬
terat, in sua consorte terra gigneret, perinde ac
Adam in Eua, quò peruenustè corresponderent
vltima primis, & his illa. Fuit igitur diuisio val¬
necessaria, vt ea generatio quae sub vno recens
olim creato concludebatur, de potentia dedu¬
ceretur in actum. Sub isto binario spirituali &
corporeo, tertium quid latuit quod vinculum
est sacrati matrimonij. Hoc ipsum est medium
vsque huc in omnibus pérdurans, ac suorum am¬
borum extremorum particeps, sine quibus
psum minimè, nec ipsa sine hoc suo medio esse
possunt, quod sunt, ex tribus vnùm. Verùm
obtrudet quispiam, sententiam esse philosopho¬
rum omnium artem intelligentium, non fieri
transitum nisi per medium, sed prioris extremi
perfecti, ad imperfectum perficiendum. Doce¬
re tamen hîc videtur Hermes sumendum esse
G 3 motus