457
102 PHYSICA.
motus initium, ab imperfecto ad perfectum,
ad summam perfectionem acquirendam. Se¬
queretur etiam à contrario, vt qui contra sen¬
tentiam Hermetis niteretur à perfecto ad im¬
perfectum progredi, talem esse consecuturum
opus imperfectum; quia praeposuit Hermes infe¬
rius superiori. Respondetur fatuum esse putare
hoc loco doceri transitum ab autore, cùm non¬
dum ad artis tractationem peruenerit, nihilo¬
minus in arte ab initio talis est obseruandus or¬
do. Certum est enim elementa haec inferiora coe¬
lo esse imperfectiora, vt etiam à simplicibus ele¬
mentis suis in coelum suum adductis constat per
vnitatem alienam à compositione. Sed quia iam
in inferioribus versamur, & ad superiora scan¬
dere nequimus, in hoc negotium est, vt ea ma¬
nibus contrectemus, necessarium nobis erit ab
inferioribus istis, quae sunt prae foribus, ad sua su¬
periora sibi naturaliter permixta, conscendere.
Vt ista semper à sequentibus dilucidiora fiant,
nonnihil eorum quae praeposuimus erit nobis
reassumendum. Haud aliter quàm apud nos ars
nulla suo carere potest artifico, materia, nec in¬
strumentis; naturale magisterium necessariò suis
& sibi congruis indiget. Ab artificis ingenio vel
artificio primùm exordiamur, quod est mouens
causa. Vti lignum & ipsa dolabra nihil efficiunt,
nisi faber illa mouerit ad actum, coelum & ele¬
menta, generare nihil poterunt, nisi faber, aut fa¬
bri