131
bere ex materia puriori, & ab omni terrestreitate separata.
GEBER. Non dico terrestreitatem ferri in isto opere bo¬
num esse, sed potius spiritus ipsi innatos & in ferri terrestreitate
enutritos meliores & uirtuosiores esse, quàm spiritus nutriti in
pauca terra & alijs elementis caeterorum metallorum, & proba¬
tum est hoc à Raymundo lib. de secretis naturae, disserendo de
ferro sub nomine elementi terrestris, dicit enim terram per uir¬
tutem radiorum tres partes principaliores, hoc est animalem uege¬
tabilem & mineralem, & quòd producat res adeo terribiles quę
enarrari non possint, quod caeteris elementis minime accidat,
quantum uero res aliqua plus descendat ad elementum terrestre,
tanto plus in eo crescere uirtutem coelestem. Propterea aquam
& spiritum elemento terrestri immersa, per similitudinem in ma¬
teria naturali imitari & protrahere proprietate & uirtutem ex
materia loci. Quia uero ferrum plurimum participat de terra
prae caeteris metallis, ideo aquae & spiritus ipsius uirtuosiores
erunt quàm spiritus aliorum metallorum, quemadmodum uero
granum frumenti in terram cadens fructum non fert nisi moria¬
tur, pari modo spiritus & uiuum semen auri in terram cadens
ferri nisi moriatur per putrefactionem & decoctionem fructum
non producit. Potest & alia ratio adduci, quare ferrum melius
& praestantius sit in isto opere, etiam si habeat multum terrestre¬
itatis, quoniam haec melius & facilius separatur à ferro, quàm in
caeteris metallis, cum non sint adeo fortiter commixtæ, & nullam
habeant affinitatem cum parte radicali, & hoc confirmat Alber¬
tus lib. 4. Metheo: cap. tractatus 4. dicendo, ferrum plurimum
habet terrae, & mirabile est in sua terrestreitate, & quamuis nul¬
la res adeo facile ab igne laedatur ut aqua, tamen in ferro con¬
trarium euenit, nam multo citius terra igne aduratur, quàm ipsa
substantia aquea, est uero huius rei causa talis, quia terreum in
compositione ferri immixtum lutulentum est, non bene depura¬
tum nec bene commixtum, eius rei certissimum nobis indicium
est, quòd facile ferrugine obducatur, & cum in igne aduritur ab
eo cadunt multae aquamulae terrestreitatis adustae. Est enim
ipsius
M 3