131
ipsius terrestreitas porosa, & potest ipsum igni ex omni parte
adurere, quemadmodum & nos fusius confirmauimus lib. 3.
cap. 6. Hanc rationem quoque indicauimus lib. 4. cap. 14. de cal¬
cinatione disserentes sub nomine cineritij his uerbis. Ea corpo¬
ra imperfecta quae plus terrestreitatis minus perferre, & durare
possunt in isto examine calcinationis & separationis terrae, quia
citius calcinantur, & ipsorum terrestreitas facile separatur. Ea
uero metalla quae minus terrestreitatis habent, cum sint multo
melius commixta & depurata durant, propterea melius in igne
& examine separationis terrae eorum. Ratio confirmatur adhuc
per ea quae diximus lib. 2. cap. 7. loquendo de sublimatione
mercurij, nam ibi diximus ingenium siue industriam separatio¬
nis terreae superfluitatis ab ipso mercurio commixtionem esse
cum ijs rebus, cum quibus nullam habeat affinitatem, & saepius
reiterando sublimationem ipsius supra feces. His uerbis uole¬
bam indicare Mercurium ferri, qui sal albus est naturaliter con¬
iunctus, cum aliqua terrestreitate alba similitudinem habens quan¬
dam cum candore Gypsi, aut ouorum calce & marmore albo, &
similibus, cum uero terrestreitas haec non bene commixta sit,
neque affinitatem habeat aut conuenientiam ullam cum illo mer¬
curio, ideo facile separantur etiam in calcinatione & lotione sul¬
phuris, quamuis dixerim sublimationem saepius esse repetendam. Con¬
cludendo igitur dixi sublimationem mercurij meliorem esse, ab
istis metallis cum quibus nullo modo conuenit, quàm cum istis
cum quibus conueniat. Certo autem scimus quòd omnium mini¬
me coueniat cum Marte & cum sua terrestreitate quàm cum alio
metallo quocunque, ergo melius est ab eo extrahere ipsum quàm
à caeteris. Hac ratione sequitur spiritus sublimatos à ferro mun¬
diores esse à sua terrestreitate, quam si à quocunque alio metallo
fuissent sublimati, & hoc confirmatur per ea quae 2 lib. cap. 2. di¬
ximus, scilicet feces ferri sunt fixae, hoc est terreae, quae in subli¬
matione nequeunt ascendere, & retinent penes se immundicies
& sordes spirituum in fundo uasis siue Bocciae, necum spiritibus
sursum ferantur, ibidem supra de hac terra mercurij amplius lo
cuti sumus.