457
TRISMEGISTI. 103
bri coelestes in instrumento coelo, motum vt ani¬
mam excitent, medium instrumentum inter fa¬
brum & materiam elementorum. At qua ratione
medium hoc instrumentale, vinculum sit extre¬
morum videamus. Motus hic est duplex & vnus,
aut vt meliùs intelligatur dupliciter vnus, ele¬
mentaris & aethereus. Dicamus igitur cum Herme¬
te: Quod inferiora mouet, idem est quod mouet
superiora, spiritus videlicet, quò miracula vnius
rei multa patrentur, cùm physico, tum spagirico
modo. Verum ipse motus excitatur in instrumen¬
to, animae videlicet, ac effectum habet in materia
& elementis. Necessarium est igitur animam vt in¬
strumen. tum, esse medium, quo binae partes extre¬
mitatesque in vnum conueniat. Exempli causa, fa¬
brum naturalem fabris apud nos ferrarijs non
inconcinnè comparemus. Ferro primùm isti, &
malleis diuersis maioribus & minoribus indi¬
gent, incude pariter & igne. Officina verò foca¬
ria fabri naturalis, terrę centrum est, in quo na¬
turalis ignis inferior sui motus actionis habet
initium, vti noster à cote & calybe, etc. Attamen
aethereus illi datus est, vti nostris habitus magi¬
sterij peringenium & assiduitatem acquisitus. Qui
tamen ambo substantia non, sed accidente solo par¬
tim inter se differunt, partim conueniunt vt motu,
quo rursum differunt, vt circulari, & recto. Simi¬
liter animaduertendum, vt incus fabris in terris
instrumentum inferius est, & mallei superiora sunt
instrumenta actiua, naturali fabro solidior ele¬
G 4 mento¬