317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
DE ESSENTIA VITRIO¬
li specificata.
VItrioli hungarici librae duodecim, limaturarum cornu vnico¬
nis, vel eboris, & in istorum alterius defectu vel vtriusque, spodij
sumantur electi, & camphorae singulorum drachmae quinque. Ir¬
rigentur aqua seminis peoniae luna deficiente collecti. Postea si¬
mul omnia destillentur per descensum, vsque ad rubedinem capi¬
tis mortui. Huius liquoris libraeduae, sui colcotharis libravna, al¬
coolis vini, aquarum chelidoniae, valerianae, melitenae, plantaginis,
chamedrios ana vncia & semis. Destillentur omnia simul per vas
retortum, vt phlegma, spiritus vel oleum simulascendant. Phlegma
tandem per balneum separetur, & per athanoreum surnum oleum
rubicundissimum. Dosis esto pueris ante paroxismum caduci mor¬
bi, phlegmatis drachma vna: viris de spiritu scrupulus vnus: senibus
autem, olei grana tria.
DE ESSENTIA MERCVRII, ET,
eius dulcedine.
SOluatur aqua salis nitri, & abstractu per destillationem rediga¬
tur in puluerem album, cui vase fusorio figulino excepto & pru¬
nis candentibus affundatur aqua fortis facta ex alumine & vitrio¬
lo, & abstrahatur. Puluis aqua communi destillata pluries ablua¬
tur, vt acrimoniam & virulentiam aquae fortis omnem deponat.
Postmodum affusa aqua ardens per destillationem iterum abstra¬
hatur, idque decies. Postremò vehementi admodum igne, vt vas
fermè candeat, tota humiditas abstrahatur, vt Mercurij pul¬
uis rubeat instar sanguinis, dulcisque pluri¬
mùm gustu percipiatur.
DVL¬