317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 32
DVLCEDO ALIA MERCVRII, QVAE
balsamum eius, & hocmatina virtus, &
mumia dicitur.
EXtinguatur mercurius ouorum aqua, quae super suam calcem
destillata fuerit, ea reducitur abstractione vt priùs, in rubicun¬
dissimum puluerem admirandae dulcedinis, per quam citissimè
curat omnia cùm vulnera, tum vlcera, etiam vesicae, alioquin in¬
curabilia, faucium quoque ex ingluuie pracipitati vulgaris, optimè
perfectissimeque sanantur.
DVLCEDO, BALSAMVS, ET
mumia antimonij.
ANtimonium resolue cum sale armoniaco, tum demum aqua
pluuiali dulcorato, ac postea exiccatum super marmor toties
resoluatur, donec colorem rubicundissimum lympidissimum ac perspi¬
cuum acquirat. Hoc medicamento fistula, cancrosaque vlcera ve¬
nereo morbo orta vel permixta, persanantur.
ESSENTIA, DVLCEDO, BALSA¬
mus & mumia vitrioli.
Eius colchotaris rubedo per aquam pluuialem abstrahatur, &
rursum coaguletur. Ex eo coagulato iterum vt priùs extrahito
rubedinem, idque quinquies, sexies, aut saepiùs facito, ac donec ea
materia coalescat in duritiem lapidis, qui admotus linguae suimam
dulcedinem referat. Hoc remedio syrones, & alia grauiora cu¬
tantur vlcera. Maxima autem inest dulcedo vitrio¬
lo, qui ex cupro per chemiam
elicitur.
H 4 MVMIA