233
IN AVRORAM. 83
Magis, vt mixtio coniunctioque per vnionem
trium, vtputa corporis, animae, & spiritus. Ad¬
impleta hac vnione, resultat inde purus mer¬
curius, qui si per meatus subterraneos defluat,
eiusque venas, & obuiam factus chaoico sul¬
phuri, hocipso coagulatur mercurius, pro
conditione sulphuris. Est tamen adhuc vo¬
latilis, vt vix centum annis decoquatur in me¬
tallum. Inde sumpsit originem vulgatum
hoc nempe, mercurius & sulphur, materiam
esse metallorum, vt etiam ex relatu fossorum
mineralium constat. Non tamen vulgaris
mercurius, néque sulphurcommune, metal¬
lorum sunt materia, sed mercurius & sulphur
philosophorum incorporata sunt ac innata
metallis perfectis, eorumque formis, vt nun¬
quam ab igne fugiant, nec vi corruptionis
lementorum deprauentur. Vtique per eius¬
modi naturalis mixtionis dissolutionem mer¬
curius noster domitus est, vt loquuntur omnes
philosophi. Sub hac verborum forma noster
mercurius ex perfectis corporibus, viribusque
terrenorum planetarum venit eliciendus.
Quod Hermes asserit his verbis: Sol (inquit)
& Luna sunt radices huius artis. Filius Ha¬
muel ait, philosophorum lapidem aquam esse
coagulatam, scilicet in sole & luna. Vnde sole
clariùs patet, materiam lapidis nihil aliud es¬
se praeter solem & lunam. Idipsum etiam eo
F 2