233
84 EXPLICATIONES
confirmatur, quòd simile quodque sibi simile
parit, generatque. Et non aliter, quàm duos
esse scimus lapides, album & rubeum, duae sunt
etiam lapidis materiae, sol & luna simul copu¬
lata proprio matrimonio, cùm naturali, tum
artificiato. Et sicuti videmus virum & mulie¬
rem absque semine vtriusque minimè generare
posse, pariformitervir noster sol, foeminaque sua
luna sine semine spermateque vtrunque suo
concipere non possunt, neque ad generationem
aliquid moliri. Collegerunt inde philosophi,
tertium esse necessarium, videlicet animatum
semen amborum, hominis & foeminae, sine quo
totum opus eorùm irritum esse iudicarunt, &
inane. Huiusmodi sperma mercurius est, qui
per naturalem coniunctionem amborum cor¬
porum, solis & lunae, recipit eorum in se natu¬
ram in vnione: tum demum nec priùs aptum
est opus ad congressum, ingressum, & genera¬
tionem, per vim & virtutem virilem ac foemi¬
neam. Hinc moti philosophi, dixerunt mer¬
curium istum componi corpore, spiritu, &
nima, eumque naturam elementorum omnium,
& proprietatem assumpsisse. Quapropter, in¬
genio & intellectu validissimis asseruerunt la¬
pidem suum esse animalem, quem etiam vo¬
carunt Adamum suum, qui suam inuisibilem
Euam occultam in suo corpore gestaret, ab eo
momento, quo virtute summi Dei creatura¬
rum