233
IN AVRORAM. 85
rum omnium opificis vniti sunt. Ea de causa
meritò dici potest, mercurium philosophorum
nihil aliud esse, quàm compositus eorum abs¬
trusissimus mercurius, & non vulgaris ille. Sa¬
pienter igitur dixere sapientibus, est in mercu¬
rio quicquid quaerunt sapientes. Almadir phi¬
losophus ait, Nos extrahimus nostrum mer¬
curium ex vno corpore perfecto, duabusque
perfectis conditionibus naturalibus, simul in¬
corporatis: qui quidem perfectionem suam ex¬
trinsecus protrudit, qua resistere valeat igni,
& vt intrinseca eius imperfectio ab extrinsecis
perfectionibus defendatur. Per hunc philoso¬
phi locum acutissimi, materia lapidis intelli¬
gitur Adamica, limbus microcosmi, materia¬
que homogenea vnica philosophorum omnium,
quorum etiam dicta, de quibus antea men¬
tionem fecimus, merè sunt aurea, plurimaeque
semper existimationis habenda, quòd nihil in
se habeant superflui, nihil inualidi. Summatim
ergo, lapidis philosophorum materia nihil
liud est, quàm igneus perfectusque mercurius
per naturam & artem extractus, id est, artifi¬
cialiter praeparatus, & verus hermaphroditus
Adam, atque Microcosmus. Hocipsum philo¬
sophorum sapientissimus ille Mercurius asse¬
rens, lapidèm vocauit orphanum. Noster ita¬
que mercurius, is ipsius est, qui solis perfectio¬
nes, vires, atque virtutes in se continet, quique
F 3