131
curialis, hoc est sal praeparatum rectius seruabit spiritus sulphu¬
reos praeparatos à combustione, quàm Mercurius reliquorum me¬
rallorum. lib. 2. cap. 15. dixi hanc salis esse proprietatem in igne
non aduri ante fusionem, & seruare spiritus sulphureos commi¬
stos ab adustione ignis. Quare spiritus mercurialis qui post
aequalem praeparationem plus seruabit naturam salis sui corpo¬
ream, melius defendet spiritus sulphureos à combustione quàm
facturi sunt spiritus mercuriales in aqua soluti, nam quanto fue¬
rint subtiliores & magis soluti, tanto magis appropinquabunt
naturae ignis, & eo citius comburantur, ut diximus lib. 2. cap. 2,
Certum est tamen si omnes spiritus mercuriales metallorum
possent aequaliter praeparari, spiritum Martis plus seruaturum
naturam bonam corpoream, quamobrem etiam multo minus
aduretur & melius seruabit sulphur à uitrificatione, hoc est à con¬
bustione. Nam ut lib. 3. cap. 7. dixi, Res subtilis in natura propria
reducta insubstantiam terream, scilicet per calcinationem ma¬
gis subtiliatur, & in sal reducta citius soluitur. Cum uero om¬
nia metalla in sua natura subtiliora sint quàm ferrum, igitur aequa¬
liter praeparata magis subtiliuntur, & in ipsorum distellatione
quasi tota ipsorum substantia soluitur, quare citius quoque adu¬
ritur. Hoc autem diligenter considerandum est, ne hic com¬
mittatur error, melius est etiam in multis Vasculis distillare ip¬
sum, ut ranto minus sentiat ignem, cum una & magna distillatio
magnum & fortem ignem requirit, ut totum oleum exprimat.
Lib. 4. cap. 15. de sulphure loquendo sub Martis nomine dixi,
quando Mars unitur corporibus multae humiditatis ipsum im¬
bibere ea propter suam nimiam siccitatem & humoris priuatio¬
nem, & sic ipsis coniunctus non inflammatur cum illis, nec adu¬
ritur nisi & ipsa corpora sibi commixta inflammabilia & combu¬
stibilia sint. Isidorus dicit, Stannum reliqua metalla ab igne de¬
fendere, & quamuis cuprum & ferrum fortissimae naturae sint,
tamen si absque stanno fuerint tandem aduri, per stannum aes &
ferrum nostra intrinseca significat. Diximus & nos lib. 3 ca. 2.
ex mercurio duas perfectiones inquirendas esse, unam quae non
possit