131
possit aduri quae defendat a uiolentia ignis, alteram uero quae
non aufugiat & fixa reddat, & hoc est sulphur quod arsenicum
uocamus. Vincentius Monachus lib. 7, cap. 90. dicit, quòd sal
istud quod limaturae corporis commiscetur, in igne ipsum de¬
fendat ne aduratur. Per limaturam corporis intelligimus sulphur
praeparatum, simile tenuissimae limaturae argenti. Albertus
quoque aliam adducit rationem quae ferro communi conuenit,
& suo sulphuri Martis nomine appellato lib. 4. de mineralibus,
cap. i. Hoc modo obseruandum est, hoc (inquit) quòd fumus
eius indicat terrestrem substantiam, quae est in ipso, ualde igni¬
bilem & cremabilem, & foetor eius indicat ipsam esse ualde in¬
digestam & non terminatam, sed potius calore corrumpente esse
corporis indigesti quàm per digestionem completam, & haec in
complexione sua facit quòd possit esse corpus siue materia uni¬
uersalis omnium metallorum. Si esset completum ad complexio¬
nem unam determinatam, tunc proculdubio non esset conuer¬
tibile ad alia, nisi prius illa tolletur, sed nunc propter suam com¬
plexionem conuertibile est in omnia, sicut semina et alia ex qui¬
bus generantur res naturae, & ideo sagax natura abundat in sul¬
phure, ubicunque est locus generationis metallorum. Quum igi¬
tur ferrum quoque sulphure abundet, propterea & ipsum locus
proprius est metallorum philosophorum. His rationibus nimi¬
rum depraehendes ferrum magis esse propinquum nostrae arti
quàm aurum, nam ipsum magis est digestum & indetermina¬
tum, aurum uero cum digestum sit & determinatum, non sine
multo & graui labore ab eo remouebitur complexa ea deter¬
minata, ut reddatur incompletum & indeterminatum, nam ali¬
ter non poterit conuerti in aliud quidpiam, & haec est praecipua
ratio, quare non fiat transmutatio in metallis nisi reducantur in
eorum materiam primam. Idem probat Albertus alio modo
alijsue rationibus lib. 5. de mineralibus cap. 1. aperte demon¬
strans, ipsum ferrum proprium esse minerale, cum omnia haec la¬
pidis propria sit proprietas igni non liquefieri, metallorum uero
proprietas est à calido & sicco dissolui & liquefieri, nam ob hanc
causam
N