317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
ALIA PRAEPARATIO EIVSDEM EX
vtrisque praecedentibus.
SOlis foliati scrupuli quatuor, cum alcoolis vini de pino, de me¬
lissa, &c. vncijs duabus, digerantur diebus quindecim. Postea bu¬
tyrum abstrahatur, digerique sinatur per mensem. Postremò verò
per balneum excipiatur balsamum auri. Hoc multò maiora curat
quàm vlcera.
AVRIPIGMENTI VEL ARSE¬
nici balsamum.
ACcendantur subdio, propternoxios vapores &fumos, à quibus
apprimè cauendum, cum sui ponderis duplo salis nitri, prunis
accensis ad hunc modum videlicet. Excandescat primò vasculum
figulinum fusorium (tigillum vocant) materiaquoque mixta sen¬
sim inijciatur, donec tota salis nitri substantia suas flagrationes cum
flatibus reliquerit: dorsum vento versum habeas, ne quid eius vi¬
rulentiae naribus autemore haurias respirans. Tandem augeatur ignis
per tres vel quatuor horas, inde fiet vt auripigmentum vel arseni¬
cum ad butyri modum in fundo vasis liquatum conspiciatur. Fri¬
gefacta materia candens super marmor effundatur & loco humi¬
do resoluatur in liquorem, qui latiùs destillatione per cucurbitam
rectificari potest, ad vlcera quaeuis & quantumuis putrida, manan¬
tia, & infecta.
CVPRI BALSAMVM.
HOc in vitriolum est inuertendum, istud in aquam, & eius col¬
cotharin oleum rubeum. Ambo hi liquores ad vlcera quaeque
sunt excellentissima remedia.
ALIUD EX EODEM.
CVpri limati libra semis, terebinthinae destillatae libra vna, salis
vulgi drachma vna, vitrioli drachmae duae. Mixta simul recon¬
dantur