317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
34
dantur in vase clauso tribus mensibus. Tum demum erit optimum
balsamum. Ad etius drachmam vnam addi potest olei communis
vncia vna. vel olei anetini drachmae tres cum olei vitellorum ouo¬
rum drachmis duabus, & linimentum fieri.
ALIA ADDITIO.
AD eius cuprei floris drachmam semis addatur aloes epatici drach¬
ma vna, & liquoris consolidae vnciae quatuor. Misceantur in
formam liquoris viscoli.
CVPRI VEL AERIS BALSAMVM.
EIus laminarum librasemis, vitrioli drachmae duae, postquam di¬
gesta fuerint in oleo ex terebinthina destillato, rursum in oleum
destillentur quod cum aequali portione olei oliuarum permisce¬
tur, ad inueterata & maligna quaeuis vlcera persananda. Hoc solo
differt à praescripto, quòd post digestionem destillatur, & sal com¬
mune relinquitur. Easdem igitur pati potest additiones quas illud.
STANNI BALSAMVM.
CAlx eius in aquam fortem inijcitur, & in ea tam diu relinquitur
vsque dum appareant lapilli crystallini coloris, vel transparen¬
tes. Deinceps humore per arenam abstracto, destillatum acetum
affunditur, balneoque digeruntur ad solutionem horis decem vel
duodecim, & coquuntur. Frigefacto vase quod clarum est eximi¬
turac destillatur. Huic exiccatae materiae destillatum aliud acetum
affunditur, & coquitur vt priùs, donec tota materia soluta sit. Quo
percepto per destillationem acetum abstrahitur, vsque dum in olei
forma resideat in fundo. Calens adhuc materia fuerit eximenda,
ne coalescat in mellis crassitiem. Expletur vt oleum ex plum¬
bo ad vulnera recentia quaeuis, & vlcera persananda
horis viginti quatuor.
I 2. PLVMBI