153
uerò ad differentem aquae extractae causam
spectat, ne hoc tererreat? hoc enim est, qui ex¬
trahitur non solùm semel, sed bis, terue per ma¬
ripetas? Postea quàm igitur ostensum est se¬
cundum accidens, flos aqua sulphuris est illi¬
bata, & fixionis usum habent, quoniam quomo¬
do dixit, ET GRVMI PAVLVLVM OM¬
NE CORPVS TINGET. Age igitur Ma¬
riam & Iudaicas amborum scripturas, quae re¬
docent, proferamus. sic inquit Maria; RETI¬
NACVLVM omnium, quae ab igne fugiunt,
est alabastrum. omnium candidissimum lapi¬
dem Encephalum mente reconde, habentem
uelut calorem hunc capiens contere, & mi¬
sce cum aceto, & coniiciens in uasculum post
modum tandem conde sub fimo equino, uel
gallinaceo usque ad uiginti dies &c. haec eadem
inquit Theophilus, dicens, Est quidam, qui
nascitur in Aegyptiorum regione lapis pul¬
cherrimus, & Deo gratissimus. Caeterum fi¬
nis scripturae, quae ingenuè, ac sine inuidia se¬
cretum pandit, in putrefactionem desinit, in
manifestum mysterium aquam sulphuris illi¬
batam. flore enim nihil est illibatius: nihil,
quòd magis tingat. hoc regimine Agathodae¬
mon omnia fixa, & cum igne colluctantia fa¬
cit ait enim. ET HABEBIS CROCVM,
qui naturam suscipit, ut igni resistat, hoc in
oimni ferè specie dicit putrefactionem subii¬