131
causam lapides dicuntur ex genere ficcorum & terreorum, me¬
talla uero ex genere humidorum. Cum uero hae proprietates
ambae conueniant ferro, ipsum uerum esse medium minerale
non dubitabimus affirmare, nam ipsum participat terrestreita¬
te multa & substantia lapidosa quae ipsum impediunt, ne funda¬
tur ut caetera metalla. Fuit etiam à philosophis lapis nomine nun¬
cupatum propter ipsius excellentiam. Sed cum in forti igne
quoque liquefiat ut Albertus affirmat lib. 4. Metheo: tract. 4.
cap. 5. & pondus habeat & splendorem metalli, propterea par¬
ticipat in natura metallica.
DEMO: Albertus cap. sequenti hanc proprietatem Mar¬
chasitae attribuit.
GEBER. Philosophi propter conuenientiam in materia
& nomine de Marte & ipsius calce locuti sunt sub nomine Mar¬
chasitæ. Dicit uero Isidorus lib. 15. Argentum uiuum spe¬
cialiter inueniri in metallis & tantae uirtutis esse, uti si ipsi impo¬
sueris lapidem centum librarum pondo, subito tanto ponderi
ipsum resistere, si uero unicum auri scrupulum inijcias, subito ip¬
sum recipere aurum in sinum suum.
DEMO: Non capio quomodo sit possibile argentum ui¬
uum tanto ponderi posse resistere, impositi lapidis.
GEBER. Aduertis ne Isidorum hac perte locutum de ar¬
gento uiuo quod in ipso ferre est, hoc enim magnam substantiam
terrestreitatis siue lapidis sustinet, si autem hunc Mercurium di¬
stillaueris, in ipso distillato submergitur suum sulphur aurum
dictum ut dixi lib. 1. cap. 15. Multis laudibus extulerunt uete¬
res ferrum, sed inter reliqua quae huic laudi tribuunt, praecipuum
est ferrum, propriam mineram esse argenti uiui, cuius rei ratio
haec est, cum secundum mentem Rasis in lib. de diuinitate, mani¬
festum occulto semper contrarium est: manifestum autem ferri
calidum est & siccum, durumque igitur ratione Rasis iam dicta
suum occultum frigidum & humidum & molle, hoc est argentum
uiuum, propterea dicit idem Rasis loco iam citato, occultum
ferri argentum uiuum esse, & subinde dicit in libro luminis lu¬
minum