131
--
Characher Mercurij, in medio uero Character semilunæ, & in
parte extrema Character Solis, hac figura significare uolebant.
quemadmodum capilli indigestibiles sunt etiam si molles sunt
& subtiles, ita quoque partes subtilissimas radicales ferri incorru¬
ptibiles & incombustibiles esse & in ipsis aurum & argentum
contineri & Mercurium philosophorum. Mercurius autem le¬
uior est argento, & argentum leuius auro: Dicit itaque Rudie¬
nus philosophus, principium huius operae consistere in introitu
Solis in Arietem, Rasis item in lib. de diuinitate dicit. Accipe la¬
pidem post introitum Solis in Arietem.
DEMO: Persuasum habebam ipsos locutos de primo gra¬
du ignis, qui leuis esse debet, hoc est calidus & humidus, ut aer
tempore ueris, dicente Aristotele in lib. secretorum ad Alexan¬
drum. Ver autem incipit Sole intrante signum Arietis.
GEBER. Non displicet mihi haec tua sententia, fuit autem
sententia philosophorum, ut his uerbis ostenderent principia na¬
turalia huius operae ferrum esse siue Martem, nam Aries domus
est Martis. Sole uero intrante in Arietem incipit iam ascende¬
re per plures gradus, Leonem uero subiens non ascendit magis
sed descendit iam, significat autem hoc quòd Sol qui in Marte
imperfectus est artificio ad perfectionem perduci posse, aurum
uero altius ascendere non potest, sic per calcinationem aut solu¬
tionem descendit & fit imperfectum. Dicit etiam Rasis in lib.
de diuinitate, hanc rem ex animalibus calidioribus & meliori¬
bus caeteris omnibus desumi oportere, hoc est ab homine com¬
plexionis Cholericae.
DEMO: Dicebas supra hanc medicinam non posse fieri
ex animalibus.
GEBER. Homo ille calidus & Cholericae complexionis
ferrum est. Dicente Rasi, Martem extrinsece calidum esse &
siccum, igneum & Cholericum, propterea etiam homines qui
sub Marte planeta nascuntur bellicosi sunt & Cholerici Dicitur
autem ferrum homo quia habet animam, corpus & spiritum (ut
supra diximus) sanum, est enim purus in radice sua, iuuenis &
fortis