131
fortis quia durus est & magnæ fortitudinis. Dicitur etiam mi¬
nor mundus ea ratione quod & homo dicatur, aut potius quòd
possit diuidi in elementa quatuor. Virtuosissimum hoc metal¬
lum quantumuis generatum sit uirtute & influxu omnium stella¬
rum & planetarum, ut affirmat Rogerius Bacco, specialiter ta¬
men in terra generatum est uirtute potentissima & uirtuosisa¬
ma stellae polaris, quam Itali Tramontanum, Graeci Arcton uo¬
cant, huius certum est indicium (ut tradit Raymundus & Ioan¬
nes de Rupecissa) acus buxulae nauticae qui semper polum respi¬
cit & quasi ad suum simile conuertit se. Et nos diximus supra
de rete Vulcani ex calibe factum fuisse, & uellus aureum & tau¬
ros & Dracones Marti fuisse dicatos.
DEMO: Probè memini.
GEBER. Volebam ijs uerbis significare aquam Mercu¬
rialem, Mercurium & aurum philosophorum omnia fieriex fer¬
ro, & ferrum esse lapidem illum qui uili precio uenditur respectu
caeterorum metallorum, Nam uarijs nominibus a ueteribus phi¬
losophis appellatum lapidem hunc, ne insipientes illum cognosce¬
rent, nam si ipsum cognoscerent non uenderent tam uili precio. & in
libro philosophorum Turbae, dicitur, Lapis ille quem quaeritis,
publicè & uili precio uenditur ubique. Arnoldus dicit lapidem
uegetabilem nutritum in montibus multi errantes non cogno¬
uerunt, uenditur autem ubique & uili precio.
DEMO: Dixisti supra, medicinam nostram ex re uegetabili
fieri non posse.
GEBER. Ferrum uegetabile dicitur non tantummodo
quòd ex uiridi uitriolo compositum sit, & inde nigrum faciat en¬
caustum, sed quod mediante igne transmutatur, & habet poten¬
tiam propinquam ut conuertatur in Elixir.
DEMO: Dixisti prius nihil impendendum esse ut compa¬
remus nobis necessaria huius artis, cum sit res uilissimae & nul¬
lius precij, idem affirmant omnes philosophi, Nam Alphidius
dicit hoc secretum precio non comparari, sed inueniri proiectum
in media uia ut etiam à pauperibus haberi possit. Scriptum est
pra¬
N 3