233
IN AVRORAM. 93
cationis, cerationis, fixationis, &c. idipsum
intelligas oportet, in eorum vniuersali naturam
ipsam quasuis operationes adimplere, in di¬
cta materia, & non operarium in vase philoso
phico duntaxat, & igne simili non communi.
Album & rubeum ex vna radice prosiliunt absque
medioquouis. Soluitur per seipsum, & copu¬
latur per se, albefit, & rubefit, croceum & nigrum
efficitur per seipsum, sese desponsat, & in seipso
concipit. Decoquendus igitur, assandus, fun¬
dendus, ascendit & descendit. Quę quidem
mnes operationes vna sunt operatio igne solo
facta. Nonnulli tamen philosophi per summè
graduatam essentiam vini corpus solis dissol¬
uerunt, volatileque reddiderunt, vt per alem¬
bicum ascenderet, putantes, veram esse mate¬
riam volatilem philosophorum, cùm non sit.
Etsi non contemnendum sit arcanum, perfe¬
ctum hoc corpus metallicum in volatilem &
spiritualem substantiam adducere, tamen er¬
rantin elementorum separatione: qui proces¬
sus monachorum, scilicet Lullij, Richardi An¬
gli, Rupecissae, & aliorum, est erroneus. Quo
quidem opinabantur, aurum hac via in subti¬
lem, spiritualem, & elementalem potentiam
separare quamlibet separatim, postmodum per
circulationem & rectificationem rursus in
num copulare, sed frustra. Siquidem, etsi vnum
elementum ab alio quodammodo separetur,