233
94 EXPLICATIONES
nihilominus quodlibet elementum ad hunc
modum separatum, in aliud elementum ite¬
rum separari potest, quae partes postmodum
pellicanica circulatione vel destillatione rur¬
sum in vnum redire minimè possunt, at sem¬
per manent volatilis materia quaedam, & au¬
rum potabile, vt ipsi vocant. Causa cur ad suam
intentionem peruenire non potuerunt, haec
est, quia natura hac ratione minimè distrahi
nec separari vult humanis disiunctionibus,
vti per terrena vitra & instrumenta. Sola ipsa¬
met nouit suas operationes & elementorum
pondera, quorum separationes, rectificatio¬
nes, & copulationes exequitur absque admi¬
niculo cuiusuis operantis, aut manualis artifi¬
cij, dummodo contineatur in igne secreto ma¬
teria, & in occulto suo vase. Per hominem igi¬
tur impossibilis est elementorum separatio, quae
licet appareat, non est vera tamen, quicquid
de Raymundo Lullio dicatur, & Anglico suo
nobili aureo, quod fabricasse falsò putatur.
Habet enim ipsa natura in seipsa proprium se¬
paratorem, qui, quod separat, iterum coniun¬
git absque hominis auxilio, nouitque omnium
optimè vniuscuiusque proportionem elemen¬
ti, & non homo, quicquid scribentes erronei,
suis friuolis falsisque receptis de volatili hoc
auro suo fabulentur. Haec est opinio philoso¬
phorum, vt quum suam materiam in ignem se¬
cretio¬