97
90
QVADRIGAE AVRIFERAE
Sequitur breuis probatio ex opere meo, posse
fieri praedictum Elixir atque tincturam.
PRIMO enim accipio debitam materiam, quàm
etiam auctor ipse nominat, nimirum aurum,
hanc soluo per corrosiuum, quod ideo hoc in loco,
(quamquam aliàs infinita habeat nomina) auctori
sic nominare placuit, quòd quatenus in forma sua
specifica manet, metalla penitus corrodat, atque spo¬
liet, vnde & inimicum & spoliatorem alibi nomi¬
nat; non secus, vt gluten, propter aequalem con¬
iunctionis proportionem, hanc materiam siue au¬
rum non solùm cum tota sua substantia soluo, sed
& tali ad solutionem hanc vtor corrosiuo, quod se¬
se, (prout auctor hîc vult) cum auro vnite atque
conglutinare potest. Nihil autem huic vniri, & con¬
glutinari posse, nisi quod eiusdem est naturae con¬
stat: natura enim, gaudet natura, ast metalla de na¬
tura mineralium esse scimus, itaque & hoc corrosi¬
uum, siquidem aurum cum eo vniendum est, de
natura mineralium esse oportebit. Mineralia enim
multo plures & meliores in se continent spiritus
quàm metalla & hi sunt qui adiuuant additiones,
gradationes atque fixationem. continent enim in
se tincturas, atque colores, vt inquiunt philosophi.
Iam si consideramus in venis terrae vbi aurum na¬
scitur, quibus inimicis siue corrosiuis mineralia
(quoad superfluitatem siue inaequalem proportio¬
nem) sint circundata, inueniemus praecipuè spiri¬
tus sulphuris, salis, & Mercurij. De his itaque acci¬
piendum & separandum est subtilius, siue gluten,
hoc est, id quod est naturae auri, quodque auto vniri
& con¬