97
91
QVARTA ROTA.
& conglutinari, atque idipsum in pondere colore ac
fusibilitate multiplicare possit, seque ita cum illo vniat
conglutinetque vt fiat cum ipso vna substantia, vns
forma, & per consequens vnum indiuiduum inse¬
parabile. In meo autem opere medium tale habeo,
quod se coniungit ita cum auto, sic vt fiat cum ipso
vna substantia & forma, multiplicans illud in pon¬
dere, tum etiam augmentans idem in colore, vt ap¬
paret quando aurum sublime in cristallos summè
rubicundos: quibus nec fusibilitas deest, vt expe¬
rientia demonstrat, fluunt enim, etiam ad candelam,
Cum itaque medium meum ita se cum auro vniat,
aurumque illud tam arctè & amicabiliter amplecta¬
tur, vt verè, iuxta philosophos, natura recipiat in se,
à natura quod suae est naturae: non dubito affirmare,
me iuxta mentem Theoph. in hoc opere meo vero
vti corrosiuo, praesertim cùm corrosiuum illud, ita
appropriatum esse debeat, vt auro non sit inutile,
meum verò hoc medium illi sit vtilissimum, siqui¬
dem illud, vt modò dictum, reddit in colore altius
gradatum, quod vult Bernardus; dein etiam ponde¬
rosius, vt Theoph. de specifico corrosiuo vult, vbi
inquit, quod aquae fortes metalla hoc pacto dunta¬
xat soluant, vt illis in pondere nihil decedat. at in
meo opere, per meum corrosiuum, auro in pondere
non solum nihil decedit, sed potius accedit. Semper
enim habeo meum aurum post sublimationem cri¬
stallinam in pondere duplo ponderosius. Asserit etiam
Theoph. sine corrosiuo aurum esse mortuum, corrosiuo
autem vnitum illum viuere hoc in meo opere parifor¬
miter fieri constat: Nam quis negabit illa viuere, qui¬
bus vitalis inest spiritus? At in saepius nominato hoc
meo