131
GEBER. Haud meministi prius me dixisse, omnia in igne
aduri praeter calidum & humidum radicale metallorum & quòd
ex illis fiat nostra medicina. Dicit autem Philadelphus phi¬
losophus, humidum radicale metallorum per homogeneitatem
& fortem unionem elementorum non separari nec consumi in
igne cum fixum sit & in igne permanent, & quantumuis calx il¬
la appareat arida, sicca, & humori priuata, nihilominus si expe¬
rientiam feceris, inuenies res supra dictas. De ista calce locuti
sumus & nos lib. 2. cap. 7. dicendo, Erit igitur sublimatio Mer¬
curij melior de calce quam de caeteris rebus omnibus in toto mun¬
do cum parum cum ipso conueniat neque sulphuritatem habeat.
Nam supradixi sublimationem argenti uiui meliorem esse ab
istis metallis quae cum eo minus conueniant, hoc est ex ferro,
quòd uero dixi in Testamento calcinationem breuiorem esse ui¬
am ad perfectionem, propterea dixi argentum uiuum ex calce
accipiendum esse, hoc est ex ferro, quia ipsius terrestritas cum il¬
lo minime conueniunt, neque habetufphuritatem adustibilem,
nam haec in calcinatione consumitur. Sed sulphuritas fixa igne
minime consumitur, ut diximus lib. 3. cap. 7. Si autem per cal¬
cem intelligas sal, dico quòd ab ista calce solummodo sublima¬
mus corpora debilia, ut diximus in secunda causa descensionis,
ut est aqua & oleum & postea argentum uiuum, quòd louem di¬
cimus, & habet haec calx nullam sulphuritatem adustibilem aut
unctuosam, quia illam separauimus, à prima autem calce non
solum distillamus corpora debilia tantum, sed etiam sulphur fix¬
um Martis nomine appellatum. Diximus praeterea lib. 1. ca.
14. Arsenicum & sulphur figitur, & sublimatio unius & alterius
melior est ex calcibus metallorum. & lib. 2, cap. 2. dixi, Experien¬
tiam docere hoc necessarium esse, nam illi qui huius rei pericu¬
lum fecerunt, cognouerunt se in uanum laborasse sublimando
res alienas & extraneas â natura Arsenici & sulphuris, quia nul¬
lo modo potuit inueniri depuratio post ascensionem ipsorum, su¬
blimatis uero cum calce alicuius corporis, tum demum bene su¬
blimasse & perfecte mundare potuisse cum facilitate. Est autem
intentio