131
& nos apertè diximus lib. 1. cap. 5. Lapidem esse & materiam
unam solam in qua consistat totum magisterium & quòd in prae¬
paratione ipsius remoueamus superfluitates. Ergo non possu¬
mus haec intelligere de Elixir finito, cum nullas habeat superflui¬
tates, neque uerum est omnia quae diuidi possunt in quatuor ele¬
menta, aut igne non adurantur, lapides esse aut similitudinem
habere lapidis. Sed philosophi uoluerunt significare materiam
suam similitudinem habere lapidis uilis, & quod in igne non con¬
sumatur & diuidi possit in 4. elementa, & hunc esse fundamen¬
tum totius artis. Hali philosophus dicit, lapidem hunc omni
tempore inueniri & omni loco & circa omnem hominem. Pro¬
pterea nemini molestam esse aut grauem ipsius inuentionem.
Lapis uilis, nigra, dura, foetens, quae nullo praecio comparetur.
Praeterea legimus in libro turbae philosophorum, hanc rem esse
lapidem & non lapidem, inueniri omni loco, rem esse uilem &
praeciosam, obscuram, occultam, & omnibus cognitam. Senior
philosophus dicit, interroga Regem Mohors de cognitione la¬
pidis, & respondebit, omnis homo nouit ipsum, & qui hunc non
nouit nullam rem agnoscit.
DEMO: Nunquam diuinabo, dic igitur apertè quod illi
nomen uulgo.
GEBER. Amor meus singularis erga te, & quia iam du¬
dum à me receptus sis in numerum discipulorum meorum, co¬
gunt me tibi tantum reuelare secretum, propterea dico, retrimenta,
hoc est calx ferri qui generatur in igne & à fabris in media uia
proijcitur & in sterquilinijs inuenitur, uilissimum esse lapidem
philosophorum, similitudinem habet lapidis, uerum lapis non
est, hic solus habet omnes proprietates quas philosophi suo lapi¬
di attribuunt.
DEMO: Quomodo hoc fiet, ut ille uirtuosissimus lapis
philosophorum sit terra adusta, in qua nulla penitus uirtus inesse
possit reliqua? nam cum tam longo tempore in igne fuit, minime
credendum est ibi remansisse aut argenti uiui aut sulphuris aut
aliorum spiritum.
GEBER.