233
98 EXPLICATIONES
rae proprius inest separator igitur, qui, quod separat, ite¬
rum coniungere solus potest. Valeant illi, qui de suo fa¬
bulantur auro volatili. Sed iam ad rem veniamus (in¬
quit) ex sententia philosophorum hac de re probè scri¬
bentium, non priùs tamen, quàm resumamus nonnul¬
la quae dixi in praecedentibus, commentando videlicet.
Praecedenti capitulo dixi de virtutum dilatatione à
centro ad superficiem, econtra nunc à superficie ad
centrum constrictionem earundem audiamus, quò
postmodum dilatata virtus (in proiectione puta) quae
vehementer est intensa, potentißimè operetur, vel mi¬
nimae quantitatis pondere. Hinc intelligere poterit in¬
geniosus, naturam non satis admirandam centri, de
quo latissimè tractaui libello meo, De Physica naturae
luce, quò relegandum lectorem video. Interea tamen
progrediamur ad intensionem extensarum virtutum
in centrum. Posita in ignem secretiorem extensa (vt
auditum est praecedenti capitulo) materia, suo vase pae¬
riter secretissimo contenta, philosophico & moderato
calore circumquaque fouenda est, ac tantisper donec per
corruptionem putrescat, & conuertatur in nigredinem,
quam caput corui nominant. Prima haec operatio voca¬
tur à philosophis Putrefactio. Interea dum ista fit, ascen¬
dunt vapores atque descendunt aßiduè: hanc autem
perationem vocauerunt ipsi destillationem, circularem
putà. Tandem exiccari materia sensim incipit, & isti
dederunt operationi suum nomen, coagulationem vi¬
delicet. Postquam ipsa materia dealbatur, calcinatio¬
nem fieri dicunt. Calore postmodum fluidam ac mol¬
lem