457
TRISMEGISTI. 117
arcanorum & mysteriorum omnium praeci¬
pui & maximi inter caetera totius mundi ar¬
cana: quapropter non omnibus propalan¬
dum, & minimè prophanis hominibus, &
vix sacris initiatis mysterijs: etiam istis admo¬
dum sub breui colloquio. Quid enim excellen¬
tius, aut homini philosopho dignius, quàm
per integrae naturae superioris & inferioris co¬
gnitionem & vsum, fieri vitae longae partici¬
pem, proculab hac profligatis ac pulsis omni¬
bus vitae breuis corruptionibus, atque mentis
obstaculis & impedimentis, quibus olim ob¬
tenebrata caecutiebat? Nunquid longè prae¬
stantius quibusuis poëmatum figmentis, ad
idololatriam potiùs quàm ad vnius DEI co¬
gnitionem excogitatis? Tametsi ab aliqui¬
bus allegoricè perperam, ac si multa praeclara
mysteria complecterentur, interpretata sint:
nihil minùs tamen quàm vnius DEI solius
magnalia, tot somniatis Deiculorum ac mere¬
tricularum nominibus cecinerunt. Licet Oui¬
dius aliquid subodorasse videtur in sua Meta¬
morphosi, plurima nihiloninus friuola ac im¬
pia magis immiscuit, ad hanc rem nihil prorsus
conferentia. Quid quaeso scripta prosunt infide¬
lium ad salutem? certè nihil, imò potiùs à veritatis
studio (dum his attenti nugis) homines reuocat.
Pluris tamen fiunt hoc ferreo seculo, quàm pio¬
rum scripta virorum vnum Deum profitentium
H 3 in