457
118 PHYSICA
in omnibus. Num praestaret iuuentutem (àqua,
si mundus reformari debeat, initium potissi¬
mum habeat maximè necessarium est) addisce
re quae Dei solius sunt opera, quàm hominum
somnia? Physica sanè si ritè vt ęquum est docea¬
tur ex sacra Genesi mundi, in cognitionem Dei
per conditoris magnalia ducit, indeque ad ade¬
ptam philosophiam & coelestem sapientiam prę¬
parat animos & mentes hominum. Proinde si
quis profundè meditatus fuerit ac sublimatè,
cuncta quae Deus O. M. in creatione mundi fece¬
rit in hominum gratiam & vtilitatem, tum de¬
mum intelliget patrem arcanorum omnium,
& excellentissimum Theolesmi sacri mysterium,
ac artis diuinae potiùs quàm humanae secretis¬
simum opus spagiricum, cuius pater, id est, su¬
premum arcanum, est hîc in isto breui sermo¬
ne veridico. Cęterùm theorica suam concludens,
nos docet autor finem operis spagirici cogno¬
scere, quò sciamus quando cessandum sit ab
pere. Vis eius (inquit) integra est, si versa fuerit in ter¬
ram. Antea audiuimus elementum inferiorum
subtiliores partes coelicis virtutibus impręgna¬
ri, ac deinceps in terram & aquas reuerti, nec
priùs eiusmodi virtutum conceptiones suum
effectum generationis consequi, modò verò do¬
cetur à simili, complementum operis spagirici
Vt quum id quod portauit ventus in ventre suo,
versum, aut conuersum fuerit in terram, com¬
pletum