457
122 PHYSICA
Statim atque materiam & operandi modum
indicauit, ordine conuenientissimo postmo¬
dum addit instrumentum spagiricum, & eius
temperamentum occultissimis verbis: Suauiter
(inquit) cum ingenio magno. Qui filij sunt Her¬
metis, facilè percipiunt quid per haec verba ve¬
lit, & non alij. Spagirorum enim, vt etiam na¬
turae, proprium instrumentum est ignis, qui pe¬
nes istos artifices multifariam cosideratur. Est
ignis internus, aut externus. Internus est cuili¬
bet substantiae proprius, & naturaliter insitus,
cuius etiam oportet vt artifex habeat optima
rationem. Externus verò, aut violentus est, aut
per quatuor gradus teperatus, vel naturali simi¬
lis ac remississimus, qualem sibi natura poscit
in rerum generatione. Vtuntur igne violento
Chimistae, vel inter calcinandum, sicciora sub¬
limandum, aut metalla sua liquandum: igne
temperato per suos gradus, inter destillandum
ascensoriè, vel descensoriè: naturali simili, quum
putrefaciunt, digerunt, congelant, aut circula¬
toriè soluunt, atque fixant. Patris verò Herme¬
tis documentum est, vt filij sui postremo, quò
naturam in suis operationibus imitari valeant,
vtantur, quod per aduerbium, suauiter, appa¬
ret. Altera pars, cùm ingenio magno videlicet,
ignem hunc denotat summa diligentia & in¬
dustria construendum esse iuxta calorem natu¬
ralem. Varia est ignis eiusmodi struendi ratio,
cuili¬