131
ignis, ut lapides & ferrum, earum rerum quaedam ignem non re¬
cipiunt propter constructionem pororum, ideo non ardent, sed
haec intelligenda sunt de supradicto uitro. Diximus & nos in
fine prooemij lib. inuestigationis & in prooemio lib. 2. Vitrum
esse ex rebus illis quae praeparationem iuuant, nam reducendo
ferrum ad naturam uiti præparati, propter remotionem multae
terrestritatis. & lib. 3. ca. 7. diximus, Si dicamus corpora per cal¬
cinationem mundari, pro certo intelligere nos mundationem ferri à
terrea substantia quae in ipsa radice unita est. De hoc uitro intel¬
ligebam cum dicerem lib. I. disserendo de sulplure, Aliquos cum
uiderent hanc magis profundam in ipso mundificasse ipsum &
sustulisse fugam & adustionem, & redditum est fixum & terre¬
um, & per ignem non dat fusionem bonam nisi uitrificatoriam.
DEMO: Philosophi de uitro loquentes fortè intellexe¬
runt uitrum commune.
GEBER. Vitrum come non habet humorem neque sulphur aut
argentum uiuum quae conueniant cum metallis. Propterea dicit
Rasis, ueteres uitrum metallicum confecisse. Et nos diximus lib.
i. cap. II. philosophos uitrum facere ex corporibus metallicis.
Dicit etiam Rasis lib. de diuinitate, aliquos tradidisse tincturam à
ferro esse & à nulla alia re, & hoc lapidem esse maiorem, uilem
inuentu & famosum. Illud idem repetit lib. de aluminibus, cum
dicit uitrum liquefacit ferrum & omnia corpora, & facit ipsa in
fusione currere. Diximus & nos lib. 2. cap. 8. proprietatem
esse, uirri & omnia fundat & conuertat ad se, & in lib. Testamen¬
ti cap. de Marte dixi, calce fundere lapides, hac de causa quidam
adiutorio uitrigemmas faciunt.
DEMO: Cum diceres supra, uitro adiecto carnes uelocius
coqui, addebas per uitrum philosophorum ipsos intellexisse sul¬
phur, Quomodo intelligunt iam calcem istam per illud idem?
GEBER. Verum est philosophos saepius aequiuocatione
usos esse, cum uero distinguere & cognoscere cupis de qua re ip¬
siloquantur, rerum proprietatem diligenter examinare debes, &
sic facile animaduertes, quando ipsi aut sulphur aut calcem supra
dictam