131
dictam intelligant. Alphadius de hoc uitro loquens dicit, frange
uitrum, & extrahe lapidem, & pone ipsum in uas uitreum siue
Bocciam, & extrahe ab ipso oleum, & inuenies hoc quod philo¬
sophi nobis tradiderunt, in hoc uitro argentum uiuum est quod
ignem superat tamen ab ipso non superatur, ut diximus aperte
lib. 3. cap. 6. prope finem. Isidorus in eandem ferè sententiam
loquitur, argentum uiuum (inquit) melius seruatur in uasculis
uitreis, nam reliqua ipsum perforat. Diximus & nos lib. 2. ca.
6, uitrum tantummodo, & huic similia, quum poros non habeant
sola contineri posse spiritus qui aufugiant & exterminantur ab
igne, his uerbis uolui indicare spiritus ferri fugere uehementem
ignem donec conuertatur in uitrum coloris Zaphirini aut Cæ¬
leitini obscuri. Propterea lib. 4. cap. 16. dixi quod in corpori¬
bus praeparatis cernere debeamus colorem caelestinum qui sit per¬
fectus propter bonitatem argenti uiui. Itidem Albertus parum
ante finem lib. Metheo: occulte haec confirmat his uerbis, dicit
enim non facile posse cognoscere nos quando metalla suam for¬
mam specificam iam acquisiuerunt aut non, non enim facile co¬
gnosci quando iam sit lapis uerus aut metallum, nisi per corru¬
ptionem ad magnam debilitatem perducantur, in tantum ut
nihil ibi restet præter solam figuram & nihil de uirtute quam se¬
quitur essentia. Comparantur uero haec corporibus mortuis, nam
haec si paruo tempore mortua fuere, uidentur paruam habere
differentiam cum corporibus uiuis, longo tempore uero in se¬
pulchro conditi, tunc in ipsis sola figura remanet, & si attingan¬
tur subito in cineres corruunt, & apparet tum magna differen¬
tia inter uiua & mortua corpora. Idem intelligendum de uege¬
tabilibus & mineralibus, Nam mineralia etiam suo modo mori¬
untur, quemadmodum reliqua animalia, tamen non cognoscitur,
facile quando amiserim ipsorum esse & naturam nisi ex maxi¬
ma mutatione. Etenim Zaphirus quamdiu habuerit colorem
& transportiam & figuram Zaphiri, similis est uiuo & qui ha¬
beat operationem Zaphiri, Si uero post longam mutationem
obscuretur & discontinuetur, scimus ipsum iam non esse Zaphi¬
rum sed
O 3