233
IN AVRORAM. 107
in prima verò vasa fusoria caeteraque instrumenta in te¬
xtu posita sunt necessaria, tum in opere postremo, pro¬
iectionis videlicet.
CAP. XIX.
De secreto philosophorum igne.
Celebris philosophorum haec est sententia:
Ignis, & Azoc tibi sufficiant: solus enim
ignis, totum opus est, & ars integra. Porrò quot¬
quotignem suum carbonibus extruunt, er¬
rant, vas in eo calore continentes. Igne fimi
equini, frustra nonnulli tentarunt. Carbonum
igne, sine medio, materiam sublimarunt, sed
non dissoluerunt. Alij calorem suis lampadi¬
bus excitarunt, asserentes, eum esse philoso¬
phorum ignem secretum, ad suum lapidem
fabricandum. Nonnulli posuerunt in balne¬
um, primò in ouorum formicarum aceruis:
alij in cineribus iuniperinis: aliqui ignem in
calce viua quęsiuerunt, in tartaro, vitriolo, ni¬
tro, &c. Alij in aqua ardente, vti Thomas de
Aquino falsò de hoc igne loquitur, inquiens,
Deum & angelos suos carere non posse hoc igne,
sed eo indies vti. Quae blasphemia haec est? an
non manifestissimum est mendacium, Deum carere
non posse elementali igne aquae ardentis? Calo¬
res omnes ijs medijs quae dicta sunt, excitati per
ignem, ad opus nostrum prorsus inutiles. Vide ne