233
106 EXPLICATIONES
vt calor operari satis in materiam valeat, frustra¬
neum est opus. Iam rursum apparet generatio quae¬
dam imperfecta subterraneorum & cachymiarum,
quas vocant, ob defectum subterranei caloris, inuali¬
dorum mineralium, &c. Quapropter (inquit author,
vas nostrum philosophicum est summa cum diligentia
fabricandum. Iam videtur de vitreo vase loqui, vt an¬
tea de secreto partim, & vitreo simul. Secretum vas ad¬
modum esse dicitur, & paucis notum ab eius structura,
& materia. Dicit enim author. Quae materia (inquit)
sit eiusmodi nostri vasis, intelligunt illi soli, qui in pri¬
ma solutione nostrae materiae fixae & perfectae, hanc in
suam primam essentiam adduxerunt. Ac si diceret: Ea¬
dem est fabrica nostri vasis occulti, quae fuit antea, cùm
dissolueretur in eo materia nostra fixa et perfecta. For¬
mam istiusmodi vasis ex vno & alio petendam & in¬
uestigandam esse dicit, putà scripturae de vase disseren¬
tis loco, potiùs quàm abvno & alio artifice, nam isto¬
rùm maxima pars ignorat eam, et si qui norunt, non nisi
aenigmaticè declarabunt. Notandum (inquit) accura¬
tissimè quid in prima solutione materia dimittat, & à
se reijciat. Hinc est colligendum, post materiae solutio¬
nem, separationem esse faciendam alicuius partis. Di¬
cit enim, quando ignis vnum elementum ab alio pellit,
elementorum fieri separationem, qua sol & reliqui pla¬
netae circum terram elementalem agere queant seu
perari, cursusque suos perficere. Quod vt fiat, necessarium
est vas habere iustam rotunditatis proportionem, & al¬
titudinis. Haec de secunda mundificatione dicta sunt:
in