233
IN AVRORAM. 109
scens, ad motum perfectae generationis, con¬
stanter intermissione sine temperatè quidem
vrgeat. Haec ego.
EXPLICATIO.
Philosophi breuiter comprehendunt opus hoc suum
sub hac sententiola videlicet: Ignis & azoc tibi suffici¬
ant in hac arte: solus ignis enim artem perficit, azoc
verò materiam exhibet. Per azoc mercurium intelli¬
gunt philosophorum, & per ignem calorem tempera¬
tum: hunc negat author extrui debere vel excitari car¬
bonibus, quibus sine medio sublimarunt (inquit) igna¬
ri materiam suam, priusquam dissoluerent. Nonnulli
fimo, lampadibus alij, in balneo, caeterisque, vt in textu,
sed compererunt eiusmodi media calorum esse frustra¬
nea. Thomas ille de Aquino peroptimè mentitur, in¬
quiens, Deum carere non posse elementali igne arden¬
tis aquae, at eo indies vti. Quae blasphemia maior ista
proferri posset, Creatorem ipsum indigere suis creatu¬
ris, ac si in seipso & in sese non esset absolutissimus. Sed
fortassis existimauit aliter loqui, cùm non animaduer¬
teret perfectionem omnimodam in Deo solo, & si quae
sit in alijs, hinc procedere contributè. Villanouanus de
carbonibus loquitur, sed cauendum à seductionibus. Al¬
madir de radijs inuisibilib. ignis philosophici. Alius per
exemplum allatum à coelesti calore suis reflectionibus
concitato, motuque suo continuo, verba haec profert in
medium. Fac ignem vaporosum (inquit) digerentem,