131
foetentem, hoc est sulphureum, positus in ignem, & cum ipso si
aqua foetida, huic (ut scribit Boccatius lib. de genealogia deo¬
rum gentilium) attribuerunt ueteres æternitatem & Chaos, æter¬
nitas est quinta essentia, hoc est humidum radicale aut argentum
uiuum, quod & Plinius tradit lib. 33. liquor est aeternus, hoc ar¬
gentum uiuum praeparatum Claudianus uocat Serpentem, qui
in coagulatione deuorat caudam suam, hoc est aquam mercu¬
rialem ipsius argenti uiui distillati in forma caudae Leonis & ser¬
pentis, chaos uero sar illud terreum est quod supra Saturnum no¬
minauimus, est enim materia confusa & in ipsa continentur om¬
nia sine forma, hoc est Sol Luna & stellae, hoc esi planetae supra
dicti qui suam lucem non habent, idem & elementa 4. & om¬
nes res uegerabiles & animales & minerales, & ut dicit Claudia¬
nus habitant cum Demogorgone figuræ diuersorum elemen¬
torum, & nos supra diximus in ferro omnia metalla philosopho¬
rum contineri. Primus ipsius filius Litigium dicitur, hoc est ipsum
sulphur Martis nomine appellatum, quod in putrefactione pri¬
mum est & tumultum facit in uentre Chaos in ipso sale, quia
ipsum est materia prima metallorum, quam Hylen, hoc est sil¬
uam uocant, nam haec est pars uegetabilis, & ab ea nascuntur
omnia elementa, istud sulphur autem petit separari cum sit natu¬
rae diuersae, cum non habeat salsedinem, propterea aperit uen¬
trem Chaos, hoc est, soluitur in acto, Demogorgon autem ex¬
tendens manum suam comprehendis Litigium ipsum sulphur
quod ferrum appellauimus, nam per manus Demogorgonis in¬
telligitur aliud sulphur arsenicum dictum, nam ut supra dixi¬
mus, Mars eleuatur cum Arsenico, significatur autem per Vul¬
canum & Martem res eadem, quemadmodum Vulcanus subi¬
to natus cum turpis esset & deformis, praecipitatus fuit in Insu¬
lam Lemnos, sic dicendum est quoque de Litigio nato subito qui
cum deformis esset propter sulphuritatem & unctuositatem adu¬
stiuam, proijciebatur in aerem, hoc est in aquam distillatam, ibi
lauabat & soluebat se, & in altum subuolaba, hoc est, in ipsam
aquam, quia profundius descendere non poterat, nam ipsum
arseni¬