457
TRISMECISTI. 127
Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis. Ac si dice¬
ret: Haec est totius naturae virium atque virtu¬
tum omnium vis & efficacia potentissima, ac
velut supra naturam. Ideo non immeritò me¬
taphysicum opus dici posset ex naturalibus or¬
tum spagirico magisterio. Rationem reddit au¬
tor tantae fortitudinis (inquiens) Quia vincet
mnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit.
Quotquot fermè fuerunt hactenus Hermetis
interpretes, hoc loco sententiam eius ad metal¬
la detorserunt ad hunc modum. Quia (inquiunt)
vincet, id est, coagulabit omnem rem subtilem
puta mercurium, vel argentum vulgi viuum)
omnemque solidam penetrabit, hoc est, omne
metallum durum perfectum & imperfectum,
vt sunt sol, luna, saturnus, iupiter, mars, & ve¬
nus, ad maximam atque minorem perfectio¬
nem adducet spagiricam & naturalem. Verùm
quia hoc negotium è re medica tractandum &
illustrandum suscepi, cuique suam opinionem
relinquens integram, ex instituto munus & of¬
ficium prosequar, & in hunc modum interpre¬
tabor. Quia (inquam) vincet, id est, expellet
mnem rem subtilem, hoc est, spiritales tenebras
mentem occupantes, omnemque rem solidam
penetrabit, omne videlicet crassum durumque
corporis vitium, à solidissimis etiam partibus,
per penetrationem spiritualem eradicabit. Vti
supra gloriam mundi ad opes, & obscuritatem
I ad