457
128 PHYSICA
ad morbos retulimus, hoc loco subtile pro spi¬
ritu, & solidum pro corpore accipimus. Post¬
quam igitur autor spagirici magisterij practi¬
cam absoluit, enumerata etiam vtilitate, vsu &
eius virtutum excellentia, deinceps ignorare
suos discipulos noluit; vnde hoc tam arduum
opus desumptum sit. Proinde admonet eos his
verbis: Sic mundus creatus est. Quasi diceret, spagi¬
ricum artificium à mundi creatione perdiscen¬
dum. Non quòd velit ex nihilo fieri, vt iste factus
est, sed ex iam creatis à Deo docet summam per¬
fectionem in eis creatam & positam coelitus, de
potentia ad actum producere. Quapropter crea¬
tio hîc pro mundi creationis ordine sumenda
est, vt talis sit verborum sensus. Spagiricum ar¬
tificium eundem seruat ordinem, aut similem
ei quo mundus creatus est. Etenim opus hoc di¬
uinum esse potiùs quàm humanum, aut natura¬
le, quòd nihil homo de suo huc adferat praeter
ministerium, & natura nil nisi id, in quo iam age¬
re defierat, fatendum est. Reliquum erit vt hoc
loco Genesis seriem intueamur. Legitur in ea:
Creauit Deus coelùm et terram. Hermes ait, oportet
vos coelum & terram à Deo creata, & in compo¬
sito posita, de sua potentia. rursus in actum de¬
ducere, ab inferiori superius diuidendo, vt vnum
ex duobus tertium generet per similitudinem.
Separauit aquas sub firmamento ab aquis supra firma¬
mentum, & quae sequuntur. Quid multis, totam
si Ge¬