233
112 EXPLICATIONES
est, tepidum aërem, ex opposito ac supra materiam, id
est, subtus & supra ascendentem per latera sursum, qui
calor supra nostrum vas gliscens, id retentus et suspen¬
sus, motu perfectae generationis, id est, eo qui fit per len¬
tam alterationem ad generationem, temperatè ad¬
modum vrgendo.
CAP. XX.
De fermento philosophorum, & pondere.
Plurimùm in arte fermentorum, & fermen¬
tationum laborarunt philosophi, quę po¬
tissima videtur inter alias, de qua etiam non¬
nulli Deo votum & philosophis exhibuerunt,
se nunquam eius rei manifestum arcanum, si¬
militudinibus neque parabolis prodituros.
Cùm tamen philosophorum omnium pater
Hermes, libro septem suorum tractatuum, fer¬
menta luculentissimè patefaciat, inquiens,
non nisi ex pasta sua constare: ac latius fermen¬
tum dealbare confectionem, & adustionem
impedire, fluxumque tincturae prorsus retar¬
dare, corpora consolari, & vnionem amplia¬
re. Dicit etiam hanc esse clauem atque finem
operis, concludens firmamentum aliud nihil
existere, nisi pastam, vt solis nil nisi solem, &
lunae nihil aliud quàm lunam. Alij affirmant
fermentum animam esse, quae nisi ritè praepa¬
rata