233
IN AVRORAM. 111
cari philosophus, & ignorare quae tibi vel cochlearibus
tanquam pultes ingeruntur. Philosophos veros, id est,
adeptos decet acutissimum ingenium, vt nedum obscu¬
ra, sed etiam abditissima quaeque in centrum vsque vi¬
deat mentis oculis, vt interim de his aenigmaticis, quae
tibi tamen crasso modo iam sumus interpretati, veluti
pueris Donaticas lectiones, taceam. Salmanazar ait
in hanc sententiam: Noster ignis corrosiuus est, id est,
paulatim agit, non celeriter, vt rodere solent mures, do¬
nec penetret corticem, ac ad medullam siue nucleum per¬
ueniant: qui supra nostrum vas obducit aërem vt nubem,
in qua radij huius ignis occulti sunt, hoc est, qui vapo¬
res eleuet suos in aërem, vt nubem videmus naturali¬
ter in aëra pelli per ignem centri, & eleuatam suspendi,
secum etiam radios occultos ignis iam dicti centralis ad
sublimia deferre: Hoc rore chaos, id est, aëreo vapore,
& humiditate nubis deficientibus, id est, aquea, com¬
missus est error. Rursum Almadir sic: nisi ignis (inquit)
solem nostrum, id est, materiam nostram, humore suo
calefecerit, id est, humido calore fouerit, per fimum
montis, id est, per suam nubem (sunt enim in aëre nu¬
bes montium instar) ascensu temperato, hoc est, mode¬
stè eleuato vapore, non erimus rubei neque albi lapidis
participes. Author autem, etsi haec sufficere dicat in de¬
clarationem occultissimi philosophorum ignis, tamen
hac de sententiam adferre suam non distulit, inquiens:
Haec est materia nostri ignis, videlicet vt accendatur per
quietum spiritum, i.remissum vigerem, ignis sensibilis, hoc
est, elementati, qui sursum pellit velut calefactum chaos, id