233
114 EXPLICATIONES
Inter spiritum, animam & corpus, aiunt phi¬
losophi pondus constare sulphure, tanquam
peris rectore, etenim anima sulphur apprimè
desiderat, necessarioque obseruat, ratione pon¬
deris: ad huc modum intelligito. Materia no¬
stra est vnita rubeo sulphuri fixo, cui tertia pars
regiminis commissa est, vsque in vltimum gra¬
dum, vt perficiat in infinitum operationem
lapidis, & cum eo persistat, vnà cum igne suo,
& pondere constet aequali, cùm ipsa materia,
in omnibus & per omnia, sine variatione ali¬
cuius gradus permutationis. Postquam igitur
materia adaptata est, & proportlonato suo
pondere mixta, vase philsoophorum optimè
sigilloque suo concludenda, & igni secreto com¬
mittenda, in quo sol philosophicus orietur ac
surget, necnon illuminabit omnia, quae suum
lumen expectarunt, speque plurima desidera¬
runt. His paucis conclusum esse volumus la¬
pidis arcanum, nullo puncto mancum neque
defectuosum, pro quo Deo gratias agimus im¬
mortales. Iam vobis Thesaurum nostrum re¬
serabimus, totius mundi non persoluendum
opibus.
EXPLICATIO.
Postquam praecedentibus tribus capitulis de tribus
occultissimis tractauit, vtpote materia, vase, & igne
philosophicis, in hac arte cognitu perquam necessarijs,
de