317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 47
ALIVD OLEVM EX SVLPHVRE.
SVlphuris libra semis, salis armoniaci vnciae quatuor, calcis viuae
libra vna. Misceantur omnia trita simul, & eis aqua, in qua parum
salis dissolutum sit, affundatur. Tandem exretorto oleum destille¬
tur, & separetur à phlegmate.
ALIVD EX EODEM.
SVlphuris triti vnciae duae, tartari calcinati vnciavna, calcis viuae
vnciae octo. Mixta destillentur ex vase iacente.
VELAD VNC MODVM.
SVlphuris triti quantùm voles, tartari salis pro discretione, per¬
fundantur aceto destillato, ac in balsameleum destillentur, ad
varios morbos, per os etiam administratum, vel extrinsecus appli¬
catum excellentissimè iuuat.
DE OLEO VITRIOLI.
SIccetur destillatione phlegmatis à colchotare, hoc tritum suo
phlegmate rursum imbibatur, siccetur & affundatur, idque toties
donec spiritus omnes effluxerint, quod quidem ab aciditate co¬
gnoscitur. Postea colchotar rubeum per se, vel cum fragmentis la¬
terum exolla iacente vehementissimo calore protrudatur in oleum
rubicundissimum & obscurum, quod per arenam rectificetur vi¬
trea cucurbita. Si verò hoc oleum suo phlegmate perfundatur, vel
potiùs aqua ardente, multoties, & abstrahatur, efficitur ad¬
modum dulce, & à suo superfluo repurgatur sulphu¬
re alumineque, vt suae pinguedinis tan¬
tùm substantiam re¬
tineat.
M 3 DE