317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
DE OLEO VITRI, VEL
gemmarum.
TErantur in puluerem, qui calcinetur dupla portione sulphuris.
Tandem reuerberetur igne vehementissimo. Postmodum af¬
fundatur aqua vrticae destiliata, & simul digerantur equino fimo.
Postea destillentur, ac ad feces alia recens aqua vrticae affundatur,
& abstrahatur vt priùs, idque toties donec in fundo nihil resideat.
Postremò autem in omnes collectas aquas destillatas, conijciatur
modicum salis fusi, & oleum separabitur ab aqua. Rursum ad oleum
affundatur aqua destillata, & abstrahatur saepiùs, doneconinis acri¬
monia recedat ab oleo.
ALITER AD HVNC MODVM.
GEmmae sulphure calcinatae soluantur in aqua regia, quae destil¬
latione tandem abstrahatur. Postea coelesti aqua destillata in
dulcedinem abluantur. Postremò affuso vini spiritu vel aceti in
leum clarum separatione reducuntur.
DE OLEO VIRIDI SALIS.
SAlis communis librae tres, ocrae librae sex, salis nitri purgati drach¬
mae duodecim. Commixta destillentur in modum olei vitrioli,
eisdem organis & processu. Destillatum rursus ex cucurbita vitrea
destilletur in cineribus, ad separandum phlegia. Cum oleo tere¬
binthinae, cerae, verbasci, vel camomillae mixtum, sedat padagrae
dolores.
DE OLEO COLCOTHARI¬
no vitrioli.
A Colcothare rubro trito perse, vel admixto sali, & vino destilla¬
to, si voles, igne admodum vehementi, & exolla iacente proli¬
citur