131
aetatem tam longaeuam cum omnibus non esset tradita huius
rei cognitio.
DEMO. Abs te igitur peto, qui omni scientia imbutus es
ut mihi ostendas medicinam hanc quam Adam suis posteris tra¬
didit, per quam uitam suam ad noningentos produxerunt annos.
RAYM: Medicinae conseruatiuæ debent multum dura¬
biles esse & corruptione remotae (ut manifeste scripsimus lib.
de secretis naturae) nam si corpus humanum praeseruare debeant
à corruptione, necesse est ut sint perpetuo durabilia, nam aliàs in¬
ducerent maiorem corruptionem. Ergo uolentes iuuenilem con¬
seruare & producere iuuentutem, & senibus restaurare humi¬
dum radicale & naturalem calorem, necesse est ut eligamus sub¬
stantiam incorruptibiliorem caeteris omnibus quae sunt sub glo¬
bo Lunari, & hanc praeparare in medicinam & cibum suauissi¬
mum ur possit sumi per os intra corpus, & sic sumpta quàm ue¬
locissime penetret per totum humanum corpus & illud seruet
quasi incorruptibile.
DEMO. Mihi sane uidetur (ut ingenuè fatear quod sen¬
tio) impossibile esse ea quę iam dixisti. nam omnes res corporeae
à Deo in usum humanum creata sunt, aut ipsa elementa aut res
elementatae, & haec omnia corruptibilia, unde habebimus igitur
medicinam hanc incorruptibilem? uidemus adhaec omne quod
generatur, à suo simili generari (ut affirmat Aristoteles lib. 7.
Metaphi.) & quicquid ex humana carne deperditum fuerit &
consumptum, necesse est ut restauretur ex alia re corruptibili, ui¬
delicet ex cibis corruptibilibus qui uirtute caloris naturalis cor¬
rumpuntur & transmutantur in stomacho hepar & membris om¬
nibus per uirtutem potentiae nutritiuae ut conuertantur in carnem
humanam. Si autem haec medicina incorruptibilis est, nunquam
poterit transmutari in carnem humanam, quemadmodum
materia coeli nunquam transmutari potest in materiam clementalem.
RAYM: Doctè satis haec in medium protulisti, putas autem
in rebus elementatis nihil praeter elementa corruptibilia inueniri.
DEMO. Ostende mihi igitur illud quod praeter elemen¬
ta rebus elementatis immixtum sit.
P 2 RAYM: