131
RAYM: Subtilis quaedam substantia haec est & radicale
humidum & intrinsecum quinta essentia dicta per partes elemen¬
tales diffusa simplex & omnino incorruptibilis, & haec longo
tempore conseruat res in ipsorum esse, & natura sagax produ¬
xit & ordinauit hanc, propterea quod desideret longo tempore
conseruare indiuidua & in perpetuum producere res in sua spe¬
cie, quamuis enim in generatione uniuoca animalium omne ani¬
mal suum simile generat in specie, nihilominus in generatione
cessabili, quae fit per putrefactionem &olluptionem generan¬
tis fit generatum deforme ad generans in specie aut genere, ut
uidemus in cibo, ex quo generatur & instauratur id quod per ui¬
gorem caloris intrinseci & extrinseci absumptum & deperdi¬
tum est, Nec dicimus medicinam hanc omnino incorruptibilem
esse ut Coelum, sed cum ipsa generata sit ex materia caeteris om¬
nibus incorruptibiliori, & facta est simplex per separationem ele¬
mentorum corruptibilium, si debite conseruetur durabit decem
millia annorum absqu corruptione, & sumpta per os longo tem¬
pore conseruabit corpus humanum incorruptibile, propter hanc
causam sedulo hortantur Medici, ut reficiamus nos cibo minus
corruptibili.
DEMO. Haec tua sententia uidetur mihi similis opinioni
quorundam philosophorum, qui uolebant Salamandram solo
igne uiuere, halec uero sola aqua & talpam terra, Cameleonem
autem aere, quae opinio falsa est, nulla enim res elementata simplici
elemento potest uiuere, sed ijs rebus ex quibus composita est con¬
seruatur (ut inquit Aristoteles) quare neque homo uitam suam susti¬
nebit solo illo humido radicali simplici & adeo incorruptibili.
RAYM: Non dico hominem uiuere posse hac medicina
sola, sed eius usu cum caeteris alimentis posse tandem attingere
longaeuitatem primorum patrum, qui non solum fuerunt usi li¬
gno uitae in Paradiso terrestri sed etiam reliquis fructibus.
DEMO. Sunt ne hac medicina usi patres primi?
RAYM. Maxime uti debebant aduitam producendam.
DEMO: Mirum quidem illos nihil habuisse aliud quod à
morte ipsos melius defenderet.
RAYM.