457
132 PHYSICA
renteam docti viri. Multa quidem nostro secu¬
lo prodierunt in lucem, quae priscis ignota fue¬
re plurimis, non secus ac plurima iam delite¬
scunt nobis, quae patribus antiquis erant fami¬
liarissima. Quid non temporis iniuria, necnon¬
hominum ignauia transit in obliuionem? Cae¬
teroqui eorum ambitione, qui sibi solis bene
cupientes, reliquis inuident, etiam ea quae ab
alijs suffurati sunt arcana scripta, supprimitur
veritas. Propterea non deperit prorsum, at
postquam aliquando sepulta iacuerit illis eo
tempore, hoc alijs emerget nutu Dei, cuius in
pectore quiescunt ab aeterno cum eius sapien¬
tia cunctae laudabiles artes ac bonae. Distribuit
enim bonorum largitor omnium Deus dona
sua quibus vult, etiam aufert ab ingratis, qui
abutuntur illis. Dubium non est, quin Deus
antiquis patribus medicinam aliquam reue¬
lauerit per spiritum sanctum suum, qua suae
carnis corruptionem tuerentur, & potissimùm
ijs, quibuscum locutus est, & foedus inijt.
Sed postquam hominum sapiendi per seipsos
vanus appetitus induxit eos ad quaerendum
à seipsis, ac in alijs quàm in eo, in quo solo sa¬
lûs omnis est, caecutiuit mens eorum, & in la¬
byrinthum ducta, iam hanc, modò aliam
herbam, cras istam & aliam radicem, postri¬
die mixtum quid expetiuerunt, vt indies ex¬
perientes absque iudicio, nunquam scopum
attige¬