457
TRISMEGISTI. 133
attigerint, nec suae doctrinae vllam habuerint
certitudinem. Quod etiam absurdum maxi¬
videtur, homines sua sorte nunquam sunt
contenti. Dedit omnipotens Deus vnicuique
nationi quod voluit eam possidere, tam in
limentum, quàm ad medicamentum. Alioqui
si haec à longinquis petenda, non nisi diuiti¬
bus contingent, pauperibus verò moriendum
esset ob inopiam. Contrà DEVS istorum
longè maiorem curam habet; quàm illorum
vnquam habuit: extant sacra passim testimo¬
nia. Sed nostra nos contemnere docet ini¬
micus ille calumniator, alienaque semper ap¬
petere, ac ea quae minus prae manibus sunt,
quo nostros appetitus insatiabiles reddat. Ha¬
bemus apud nos, quotquot sumus omnes, &
vbicunque degimus, imò in nobis, licet non
à nobis, omne quod extra nos quaerimus ab
alijs: quoquo modo dictum: Videamus quî
pro parte Gentiles & infideles hoc loco nos
Christianos arguant. Naturam naturam (inqui¬
unt) sibi similem appetit, & congaudet suae na¬
turae, siquidem alienae si iungatur, naturae de¬
struitur opus. Mirabile dictum ijs, qui non pro¬
fundè considerant quid natura sit, at illis, qui
eam norunt, verius esse hac in re nihil potest. Sed
redeamus vnde nos diuerterat orationis di¬
gressio, & nostrae mentis opinionem copiosiùs
I 4 appro¬