233
120
DE THESAVRO THE¬
SAVRORVM OMNIVM,
THEOPHRASTI PARACELSI.
Natura mineralium genus vnum, in terrae
visceribus produxit admirandum, idque
duplex: hoc varijs Europae locis reperi¬
tur. Optimum quod mihi prae manibus obla¬
tùm fuit & experimento comprobatum, ex fi¬
gura maioris mundi, ab exordio, sphęrae solis
est astrum: alterum in astro meridionali con¬
sistit, in prima sua florescentia, viscus est terrę,
per suum astrum in lucem productum, & in pri¬
ma sua coagulatione ornatum rubedine, in eo
flores omnes mineralium & colores includun¬
tur, de quibus multa penes philosophos. Quod
ad frigidam humidamque naturam attinet, ad
aquam comparatione quadam fuit adaptatum.
Verùm eius notitia perfecta ad experientiam
collata, plurimos, imò ferè omnes philoso¬
phos, quotquot ante me sagittas suas ad metam
emiserunt hactenus, adhuc latuit, frustraque
conantes, latissimè declinarunt à scopo vero
& completo. Opinati sunt mercurium & sul¬
phur, matrem & patrem esse metallorum
mnium, verùm enimuero tertij non memine¬
runt. Imò quod potius est, horum nullus rete¬
piscatorium adhuc in manus assumpsisse po¬
tuit,