457
136 PHYSICA
primi constitutionem ab vnario. Longè diuer¬
sa ratione pòst vterque metitur vnitatem: Vnus
reductione superioris & inferioris ad similitu¬
dinem in miraculo positam: Alter abiectione
binarij, conuersioneque ternarij in vnarium. Am¬
bo sanè mira ratione conueniunt in eandem
sententiam. Est igitur ipsa, naturalis tamen,
nitas diuisibilis, sed potiùs numerabilis in bina¬
rium, & ternarius in alteram vnitatem reuerti¬
bilis, quę secunda dicitur vnitas, vltra quam pro¬
gredi non licet. Omnis itaque naturae consi¬
stens limitibus operatio mirandorum, ab vni¬
tate per binarium in ternarium descendit, non
priùs tamen quàm à quaternario per ordinem
graduum in simplicitate consurgat. Nam si
quatuor numerare velis, non aliter quàm ab
no scis inchoandum, ac dicis vnum, duo, tria,
quatuor, quae simul sumpta faciunt decem.
Haec omnis numeri perfecta consummatio est,
quia tunc fit regressus ad vnum, & vltra dena¬
rium non est numerus simplex. Mirantur hu¬
ius connexionis profunda nescientes, quibus
principijs in operatione mirandorum vtamur,
falsò nos vel daemonum adiutorio, vel quali¬
bet contra fidem nostram Christianam super¬
stitione inniti opinantes. Nos autem haec de
nobis iudicantes propter eorum quae praemisi¬
mus ignorantiam, non miramur. Quoniam
sicut sacratissima testatur scriptura de interna
cogni¬