131
rint uaporis tamdiu donec indurentur. Isti autem uapores qui
de metallis generantur maiorem similitudinem habeant spiritua¬
litatis & maiorem obedientiam coelestem quàm alij uapores qui
de gemmis generantur, sequitur metalla plures habere uirtutes
coelestes quàm gemmae.
DEMO. Quis huius rei nos reddit certos?
RAYM: Gemmae sunt propinquae in substantia elementis
& ipsarum materia prima & qualitates primae elementales pa¬
rum alteratę sunt aut transmutatae à prima natura sua, praeterea
coagulauit natura gemmas paruo artificio, & indurauit ipsa cum
diaphanitate & perspicuitate ea quam habebant in ipsarum ma¬
teria prima fumosa, & quamuis habeant duritiem & uirtutem
hanc ex duritia ipsorum, nihilominus prae se ferunt tamen uirtu¬
tem aliquam coelestem, quod metallis non idem euenit, nam an¬
tequam haec recipiant formam metallicam requiritur longissima
transmutatio, & contemperantia metallorum & purgatio &
transmutatio sulphuris, argenti uiui, salis & aluminis, & harum
rerum longa decoctio. Lapides uero preciosi quamuis multum
durabiles sint, hoc tamen à multa quantitate humidi radicalis ui¬
scosi non assequuti sunt, quod strictim & quam arctissime ligat &
compingit in simul partes ipsorum, participant enim ei in par¬
ua quantitate, propterea facile triturantur, nam ea potius causa¬
ta est à frigiditate congelante ex qua per naturam paruo labore
indurati sunt, frigidum autem congelando claudit poros, & in
ipsa substantia intrinsece constringit calorem naturalem adeo
ut calor aeris ipsam aperire nequeat aut corrumpere. Ignis ue¬
ro calor uehemens qui metalla quaedam corrumpere potest, ipso
rum humidum radicale non potest corrumpere, cum fortissime
commixtum & unitum sit cum ficco terrestri subtili & digesto,
hoc est cum solphure & argento uiuo, cum quibus duobus haec
medicina fit incorruptibilitate & uirtute omnia superans.
DEMO. Marsilius Ficinus eorum opinionem reprobat &
falsam esse affirmat, qui tradunt materiam auri intrare posse com¬
plexionem humani corporis, aut ipsi assimilari posse aut in po¬
tabilem